Magister Hoc tali modo probatur. Quod a temporibus apostolorum usque ad tempora nostra praelati et doctores ecclesiae sibi continua serie succedentes et populi eis subiecti senserunt, ab omnibus catholicis est tenendum firmiter. Haec auctoritate Augustini in libro Contra Manicheos, et habetur in decretis, dist. 11, c. Palam, videtur aperte posse probari, cum dicit: "Palam est quod in re dubia ad fidem valeat auctoritas catholicae ecclesiae, quae ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum consensione confirmatur". Quae nihilominus, quia quidam dicunt (ut patet supra) auctoritates aliorum quam scriptorum scripturae canonicae et generalium conciliorum non esse recipiendas, ratione probatur. Nam etiam secundum contrarios universalis ecclesia errare non potest. Quare quod sensit et sentit universalis ecclesia firmiter est tenendum. Universalis autem ecclesia solummodo comprehendit praelatos ecclesiae et populos sibi subiectos. Quare quod praelati ecclesiae sibi continua serie succedentes et populi sibi subiecti a temporibus Apostolorum usque ad tempora nostra senserunt, firmiter est credendum. Sed praelati ecclesiae ab ipsis apostolis usque ad haec tempora cum populis subiectis sibi tenuerunt et senserunt Petrum fuisse superiorem aliis apostolis. Hoc tenuit Anacletus papa, ut allegatum est supra, qui in hoc veritatem non potuit ignorare. Beatus etiam Clemens papa, apostolorum discipulus, idem sensit, qui, ut habetur dist. 80, c. In illis, ait: "Nec inter ipsos apostolos par fuit institutio, sed unus praefuit omnibus", et non alius quam Petrus. Hoc etiam sentit Eusebius Caesariensis, qui, quia in doctrinis traditionibus et scripturis illorum qui fuerunt discipuli apostolorum et a discipulis eisdem edocti fuit imbutus, quid praecedentes senserint minime ignoravit, de quo nullo modo praesumendum est quod falsum scienter docuerit, cui nullus praelatorum ecclesiae aut doctorum postea contradixit, et per consequens omnes tacendo consenserunt eidem. Ait itaque in Ecclesiastica historia, quam transtulit beatus Hieronymus, lib. 2, c. 14: "Claudii temporibus, clementia divinae providentiae probatissimum omnium Apostolorum et maximum, fidei magnificentia et virtutis merito primorum principem, Petrum, ad urbem Romam, velut adversum humani generis communem pernitiem repugnaturum, deducit, ducem quendam et magistrum militiae suae, scientem divina praelia gerere et virtutum castra ductare". Hoc sentit beatus Hieronymus, et beatus Ambrosius, beatus Augustinus, beatus Marcellus Papa, beatus Cyprianus, sicut per auctoritates ipsorum in locis diversis superius allegatas patet expresse. Ab omni autem verisimilitudine alienum videtur quod praedicti viri, scripturarum canonicarum historiarum cronicarum gestorum consuetudinum et traditionum universalis ecclesiae diligentissimi scrutatores, nescierunt quid, circa rem tam necessariam toti ecclesiae Christi, senserint apostoli et discipuli eorundem, de quibus etiam est nullatenus praesumendum quod scienter falsum docuerint. Quare tenendum est quod assertio supradicta ab ipsis apostolis per cronicas et historias fide dignas, quarum nos fortassis aliquas non habemus, et per traditionem et consuetudinem universalis ecclesiae usque ad ipsos continuatam ad eosdem pervenit. Assertionem autem suprascriptam tenuerunt omnes alii praelati et doctores ecclesiae a tempore beati Sylvestri usque ad tempora nostra, sicut multipliciter posset ostendi. Praemissis autem praelatis et doctoribus in eadem assertione catholici populi consenserunt, quia nullus inventus est populus catholicus qui contradiceret eis. Ergo haec assertio est universali ecclesiae ascribenda, et per consequens firmiter est tenenda.
Discipulus Forte dicent aliqui quod non omnes populi Christiani hoc senserunt, nam fertur quod Graeci, qui fuerunt Christiani et catholici antequam Romani, hoc non tenent, et ita non omnes populi Christiani hoc usque ad tempora nostra crediderunt.
Magister Haec responsio ab aliis impugnatur. Nam Graeci dum erant catholici, doctorum catholicorum sequentes doctrinam, in hoc consenserunt. Non enim legitur, nec videtur probabile, quod populus Graecorum, antequam dividerentur a Romana ecclesia, secutus non fuerit doctrinam catholicorum doctorum graecorum; doctores autem ipsorum assertionem praedictam publice docuerunt et reliquerunt in scriptis. Eusebius enim Caesariensis, qui Graecus fuit et in scriptis omnium doctorum Graecorum peritus (ut ex Ecclesiastica historia quam composuit liquido patet), hoc docuit et scripsit, ut ex supradictis patet. Ergo Graeci dum erant Catholici praedictam sententiam tenuerunt. Errores autem ipsorum postquam se a Romana ecclesia diviserunt allegationem praedictam nullo modo impediunt. Quare secundum Latinos tenendum est quod Petrus omnibus aliis erat superior.
Discipulus Aliter forte aliqui responderent ad allegationem praedictam, dicentes quod quamvis omnes populi Christiani consenserint praelatis et doctoribus in assertione praescripta, non tamen omnes de populo; potest autem veritas fidei salvari in paucis de populo; ergo allegatio antescripta non procedit.
Magister Ista responsio per hoc refellitur, quia secundum Apostolum, ad Roman. 8, "Corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem", quando scilicet periclitatur fides. Non suffecisset igitur aliquibus paucis de populo corde tenuisse assertionem contrariam si esset catholica, nisi etiam ipsam ore publice contradicendo errantibus confessi fuissent. Cum ergo non legatur quod a temporibus apostolorum vel discipulorum eorundem usque ad tempora Patrum nostrorum quicunque, etiam pauci, de populis Christianis assertioni publice contradixerunt memoratae, tenendum est quod eadem assertio universali ecclesiae debet asscribi. Universalis autem ecclesia nullo tempore, etiam parvo, errare potest contra fidem et in his quae iuris sunt pertinentia ad fidem vel bonos mores (licet secundum quosdam in his quae facti sunt, scilicet habendo aliquem pro Papa vel bono viro licet non sit, et in consimilibus, possit errare). Ergo praedicta assertio firmiter est credenda.
Return to Home Page