William of Ockham, Dialogus,
pars 3, tr. 1, lib. 4, cap. 8-11.

Corrected text by John Kilcullen and John Scott.
(Version 1, September 1995)
Copyright © 1995, The British Academy

CAP. VIII

Discipulus: Discute secundam responsionem quam saepe dicti asserunt opinantes.

Magister: Illa responsio consistit in hoc, quod per illa verba, "Pasce oves meas", specialiter beato Petro, propter sui constantiam, commissus fuit populus Israel, qui durae cervicis fuit versus Deum. Sed nonnullis videtur quod haec responsio oppositum illius quod tenet patenter concludit. Nam si per illa verba, "Pasce oves meas", commissa fuit Petro cura populi Israel, et Christus in illis verbis inter has oves et illas de populo Israel non distinxit nec aliquas oves excepit, ergo omnium ovium Israel fuit cura commissa beato Petro. Inter oves autem Israel praecipue fuerunt apostoli. Ergo per illa verba fuit commissa cura reliquorum apostolorum beato Petro.

Discipulus: Forte responderent opinantes praedicti quod, licet Christus in illis verbis, "Pasce oves meas", non distinxerit inter has oves et illas nec aliquas tunc exceperit, tamen alibi distinxit et aliquas, scilicet apostolos, manifeste excepit. Tunc enim videtur apostolos excepisse quando eos misit sicut Petrum et eandem potestatem dedit eis quam dedit Petro, cum dixit omnibus, ut habetur Matth. 18, "Quaecunque alligaveritis super terram", etc.; et cum dixit eis, ut habetur Io. 20, "Sicut misit me pater et ego mitto vos", et post, "Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt"; et cum omnibus dixit, Math. ult., "Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris", etc.; et cum omnibus dixit, ut legitur Mat. ult., "Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit", etc. In omnibus his videtur Christus apostolos ab aliis fidelibus ovibus distinxisse et eos a potestate Petri penitus exemisse. Quia cum verba illa, "Pasce", etc., dicta Petro fuerint generalia, et generali deroget speciale, Extra, De rescriptis, c. 1, sequitur quod illis verbis generalibus dictis Petro derogatum est specialiter quoad apostolos, quibus Christus dedit specialiter potestatem eandem quam Petro, sicut per praedicta patet, ut videtur.

Magister: Haec responsio impugnatur, quod licet Christus dederit ceteris apostolis aliquam potestatem specialem, nunquam tamen concessit eis potestatem generalem vel aequalem potestati Petri. Verbo enim generaliori usus est in praeficiendo Petrum, scilicet verbo pascendi, quod communius est quam verbum docendi vel baptizandi aut aliud tale qualibus verbis usus est in concedendo potestatem aliis apostolis. Et ideo, quamvis aliquando distinxerit Christus inter apostolos et alias oves suas ac ipsos quoad aliquid exemerit aliquo modo a potestate Petri, tamen quando dixit Petro, "Pasce", etc., ipsum praeficiendo omnibus, non distinxit inter ipsos et alios. Et ideo ipsos non exemit nec manere exemptos voluit seu liberos a potestate Petri, nisi quantum ad illa quae expressit in concedendo eis potestatem specialem. Propterea non fuerunt exempti a potestate Petri nisi quantum ad officium praedicationis, baptizandi, ligandi et solvendi a peccatisg, et si qua alia Christus expressit quando eis contulit aliquam potestatem. Cum ergo dicis quod mandatum speciale derogat huic quod conceditur in generali, conceditur quantum ad ista quae exprimuntur in speciali mandato, non quantum ad alia. Et ideo mandatum datum apostolis de baptizando, praedicando, docendo, solvendo et ligando derogabat mandato illi dato Petro, "Pasce oves meas", quantum ad illa solummodo quae Christus iniunxit apostolis. (Et tamen non in casu omni; quia si in huiusmodi excessissent, ratione delicti etiam quoad illa fiussent subiecti Petro, quia exempti ratione delicti sortiuntur forum, et "privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate", Extra, De regularibus, c. Licet, et 11, q. 3, Privilegium.)

Discipulus: Ista impugnatio contra veritatem militare videtur, quia apostoli non solummodo fuerunt praedicatores et doctores habentes potestatem baptizandi, ligandi et solvendi, sed etiam fuerunt a Deo consitituti pastores, teste apostolo, qui, ad Eph. 3, loquens de Christo, ait, "Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios autem evangelistas, et alios pastores et doctores". Ex quibus verbis colligitur quod Christus ita constituit alios apostolos pastores sicut Petrum, et per consequens vocaliter seu sententialiter ita dixit cuilibet alii apostolo, "Pasce oves meas", sicut Petro. Ex quo concluditur quod omnem potestatem importatam per verbum pascendi dedit aliis sicut Petro, quia talem potestatem nullis magis dedit quam apostolis. Ergo apostoli eandem auctoritatem habuerunt in omnibus cum Petro.

Magister: Huic obiectioni tuae respondetur quod Christus, qui etiam nunc ecclesiam non desinit invisibiliter gubernare, secundum Apostolum, quosdam mediante Petro constituit pastores. Nec apostolus dicit quod Christus dedit absque ministerio Petri quosdam pastores, sed quod dedit pastores, quia dedit eos mediante ministerio et auctoritate Petri; quod verum est.

CAP. IX

Discipulus: Dic nunc breviter quomodo respondetur ad auctoritatem apostoli et Glossae quae adducuntur ad probandum aequalitatem specialiter beati Pauli ad Petrum.

Magister: Ad omnes illas auctoritates respondetur per ea quae dicta sunt prius. Quia licet alii apostoli a beato Petro non fuerint constituti a Christo pastores universalis ecclesiae nec super universalem ecclesiam habuerint potestatem eandem quam habuit Petrus, tamen beatus Paulus officium praedicationis habuit immediate a Christo, quod officium, antequam vidisset ipsum Petrum vel Petrus sciret ipsum fuisse conversum, exercuit; quia de ipso scribitur, Act 9, "Surgens, baptizatus est, et cum accepisset cibum confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot. Et quod continuo ingressus Paulus in Synagogis, praedicabat Iesum, quoniam hic est filius Dei". Et quod tunc nullam auctoritatem habuerit praedicandi a Petro videtur per illa quae sequuntur, cum dicitur, "Cum autem venisset in Hierusalem, temptabat iungere se discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset dominum et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu."

Quod autem dicit Apostolus sibi creditum esse evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis, dicunt quidam hoc non esse dictum ab Apostolo quia Paulus fuerit tantum doctor et praedicator gentium Petrus solummodo Iudaeorum, cum hoc scripturae canonicae repugnare apertissime videatur: uterque enim auctoritatem et potestatem habuit praedicandi tam praeputio quam circumcisioni, hoc est tam gentibus quam Iudaeis; et aliquando uterque praedicavit utrisque. Et de Paulo quidem manifeste patet Act. 9, 13 et 14, quod praedicavit Iudaeis; quod autem fuerit etiam doctor gentium ipse in epistolis suis asserit, quod etiam de ipso apostolica testatur historia. De Petro etiam patet idem; praedicavit enim Iudaeis, ut ex multis locis liquet, qui gentibus (scilicet Cornelio et aliis, sicut patet Act. 10) praedicavit. Sed ideo dicit apostolus sibi creditum esse evangelium praeputii et Petro circumcisionis quia Paulus magis erat intentus conversioni gentium et Petrus conversioni Iudaeorum, ita ut saepe et in diversis provinciis praedicaverit duntaxat Iudaeis, teste Eusebio in Ecclesiastica Historia, qui li. 3, ca. 2, ait: "Petrus Pontum et Galathiam, Bithumiam, capodociam ceterasque confines provincias Iudaeis duntaxat praedicans circuisse deprehenditur". Et tamen sibi licebat gentibus praedicare, quemadmodum Paulo fuit licitum praedicare Iudaeis. Quod Glossa quam praedicti opinantes in responsione nunc tractata adducunt asserit manifeste, dicens, "Ita tamen dispensatio distributa est illis ut etiam Petrus gentibus praedicaret si causa exegisset et Paulus Iudaeis". Quod etiam ex Ecclesiastica Historia, asserente quod Petrus et Paulus Romanam fundaverunt ecclesiam (sicut post dicetur) colligitur evidenter.

Cum autem dicit Glossa ista evangelium praeputii ita principaliter esse creditum Paulo sicut evangelium circumcisionis Petro, respondetur quod hoc dicit Glossa propter hoc, quod Christus immediate credidit Paulo officium praedicandi et sine Petro, ita quod officium praedicandi non habuit a Petro; et tamen Paulus quodammodo erat subiectus Petro etiam quantum ad praedicationis officium, quia si in officio sibi a Christo commisso excessisset, fuisset corrigendus a Petro.

Cum autem accipitur in responsione praefata quod nec Paulus nec alter sanctus potuerit aliunde assumere populum Iudaicum specialiter et principaliter fuisse Petro commissum nisi ex eo quod Christus illi dixit, "Pasce oves meas", respondetur quod Paulus plura dixit de Christo et apostolis quae ex canonicis novi testamenti scripturis non accepit. Dicit enim, 1 Cor. 15, "Deinde visus est", scilicet Christus, "plusquam quingentis simul", et ut legitur Act. 20, "Beatus est magis dare quam accipere", et tamen ista in scripturis novi testamenti prioribus non habentur. Sic etiam potuit dicere de beato Petro, tanquam ille qui gestorum Petri pro magna parte habebat notitiam, quod sibi erat creditum evangelium circumcisionis, quamvis nec ex illo verbo, "Pasce oves meas", nec ex aliquo alio quod aliquis scripserit ante eum acceperit.

CAP. X

Discipulus: Quia (sicut antea dixi) multi vel omnes tenentes Christum constituisse beatum Petrum caput et principem aliorum apostolorum per illa verba Christi, "Pasce oves meas", hoc principaliter probare conantur, ideo illa verba volo adhuc amplius discuti ut melius intelligam veritatem eorum. Videtur igitur primo quod, sicut alii innuunt, per illa verba probari non potest quod beatus Petrus fuerit constitutus princeps et praelatus quorumcunque. Quia verbis et exemplis et etiam subsidio corporali potest quis pascere alios quamvis super eos nullam habeat auctoritatem omnino. Ergo per hoc quod dixit Christus Petro, "Pasce", etc., nullam ei auctoritatem super alios pascendos commisit omnino.

Magister: Videtur quampluribus quod ista responsio minime satisfacit, nam sicut in concessione beneficii vel privilegii concessio indefinite et simpliciter facta intelligitur generaliter, Extra, De privilegiis, Quia circa, sic etiam commissio potestatis vel officii indefinite et simpliciter facta debet intelligi universaliter, ut scilicet omnia intelligantur esse concessa seu commissa quae non sunt prohibita et de quibus est eadem committendi vel concedendi ratio et de quibus non est verisimile seu probabile quod committens seu concedens ea in speciali minime commisisset seu concessisset. Quia qui nihil excipit et potuit excipere totum concessisse seu commisisse videtur, ut sacri canones protestantur. Sed Christus in verbis illis, "Pasce oves meas", aliquid importatum per verbum pascendi commisit beato Petro et iniunxit; ista autem commissio seu iniunctio indefinite et simpliciter facta fuit; ergo omnia intelliguntur esse commissa quae non inveniuntur prohibita et de quibus est eadem ratio committendi de quibus non est verisimile seu probabile quod ipsa committens in speciali minime commisisset.

Sed per verbum pascendi non solum importatur pascere alios verbo et exemplo ac subsidio corporali, sed etiam potestative et cum auctoritate, praesertim secundum quod verbum pascendi in scripturis sacris et expositionibus sanctorum patrum accipitur. Quod copiose possit ostendi, sed sufficiat pauca adducere. Ait itaque Ezechiel - imo Dominus per Ezechielem prophetam - 34 ca. dicens, "Ve pastoribus Israel qui pascebant semetipsos", et post, "Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod confractum non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis, quod perierat non quaesistis". Errantes autem oves ad gregem reducere perditas quaerere et reportare inventas spectat ad potestatem habentem super oves. Et veritas ipse, ut habetur Ioh. 10, ait: "Qui autem intrat per hostium pastor est ovium; huic enim ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas; et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit et oves illum sequuntur". Ex quibus verbis Christi ac aliis quae sequuntur colligitur quod pastor fidelium Christi pastori ovium irrationabilium quantum ad officium assimilatur. Sed ille ex officio aliquam habet superioritatem et potestatem super oves domini sui. Ergo etiam pastor ovium Christi, quae sunt fideles, ex officio potestatem et auctoritatem habet super easdem. Quod in expositionibus et assertionibus sanctorum patrum tam patenter invenitur quod hoc probare per ipsos videtur omnino superfluum.

Ergo Christus sibi per verba illa, "Pasce oves meas", aliquam potestatem super oves suas beato Petro commisit; praesertim cum non inveniatur prohibuisse sibi omnem penitus potestatem et auctoritatem. Fuit etiam eadem ratio concedendi sibi auctoritatem aliquam et potestatem super omnes et committendi sibi pascere oves Christi bonis verbis et exemplis, quia ita indigebant rectore et potestatem habente super ipsas sicut indigebant aedificando eas bonis verbis et exemplis, et ideo non est verisimile nec probabile quod talem potestatem sibi in speciali minime concessisset. Ex quibus relinquitur quod Christus aliquam potestatem concessit per illa verba et commisit beato Petro.

CAP. XI

Discipulus: Hic possem allegando ex dictis infirmare quod Christus omnem etiam potestatem, ac plenitudinem potestatis talem qualem Papae attribuit prima sententia supra primo huius, 1 c., recitata, super oves suas commisit Petro, ex quo illa commissio indefinite et simpliciter facta est. Sed de hoc postea conferam tecum. Ideo ad aliam allegationem ad probandum quod per illa verba "Pasce", etc., Christus non constituit Petrum superiorem aliis apostolis me converto. Videtur itaque quod saepe indefinita non aequipollet universali, sed potest verificari etiam pro uno singulari. Cum ergo Christus indefinite dixerit "Pasce", etc., hoc potest intelligi de aliquibus ovibus absque hoc quod intelligatur de omnibus, et per consequens absque hoc quod intelligatur de apostolis. Non ergo per illa verba potest ostendi quod B. Petrus fuit superior reliquis apostolis.

Magister: Putant quidam quod huic allegationi potest faciliter responderi. Nam licet tam in iudicatis quam in aliis non semper verbum indefinite prolatum generaliter debeat intelligi, tamen quando alicui committitur potestas super aliquos verbum indefinite prolatum generaliter debet intelligi, ut nullus tunc intelligatur exceptus nisi per alia possit probari exceptus. Cuius ratio assignatur, quia sicut iudices non debent esse incerti, quia "de similibus simile iudicium est habendum" ergo, quando committitur potestas seu praelatio alicui super aliquos per verbum indiffinite prolatum, quemadmodum nec procuratores nec tutores nec arbitri (sicut testantur leges tam canonicae quam civiles, et ratio hoc suadet) ita et praelati et subditi non debent esse incerti: imo omnes quibus idem est commune debent intelligi nisi aliunde possit ostendi quod aliqui sint excipiendi; aliter enim subditi in illo casu essent incerti. Ergo per illa verba, "Pasce oves meas", omnes fideles Christi debent intelligi, ne oves pascendae a Petro sint incertae, nisi de aliquibus aliunde ostendatur quod sint exceptae. Quod de apostolis ostendi non potest, sicut dicunt multi respondentes ad omnes allegationes quibus ostenditur quod apostoli erant a potestate Petri excepti.

Return to Home Page