Magister Ad primam, cum innuit quod pie tenendum est interpretationes concilii generalis esse nobis revelatas ab eodem spiritu a quo revelatae sunt divinae scripturae, respondetur quod non est necesse nec semper oportet omnes Christianos hoc credere, quia concilium generale saepe innititur vel inniti potest sapientiae humanae, quae deviare potest a vero, et ideo non oportet de necessitate salutis credere quod quicquid concilium generale diffinit circa fidem tenendum, illud diffiniat tanquam sibi revelatum a Deo, et quod tunc spirituali revelationi innititur.
Quod pluribus modis videtur posse probari. Nam ubi aliquid speratur revelandum a Deo, non studio et meditationi humanae sed solummodo orationi vel aliis bonis operibus oportet insistere, vel saltem minus oportet insistere studio quam aliis operibus bonis. Hinc est quod cum Daniel speraret somnium Nabuchodonosor et interpretationem eius sibi revelandam a Deo, socios suos hortabatur ut non per studium, quamvis essent docti, sed per orationem et supplicationem a Deo tantum quaererent sacramentum, quod postea per orationem se asseruit Daniel consecutum, cum dicat, ca. 2, "Tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti, et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis". Hinc etiam Christus, quia promisit apostolis se revelaturum eisdem quae oporteret eos loqui cum ducendi essent ante reges et praesides, ipsis inhibuit ne studio tunc vacarent, dicens eis, ut habetur Matth. 10, "Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris mei, qui loquitur in vobis". Quando igitur per revalationem aliquid solummodo est sperandum, non est studio et meditationi humanae sed orationi vacandum. Sed cum in concilio generali est quaestio fidei terminanda, meditationi scripturarum insistitur. Ergo non per revelationem est necessario quaestio fidei in concilio generali terminanda, sed per sapientiam quae habetur et haberi potest per studium et meditationem humanam poterit eadem quaestio terminari: licet Deus de gratia speciali ipsam valeat revelare, non est tamen tenendum certitudinaliter quod per revelationem habeatur, nisi Deus hoc miraculose et aperte revelet.
Amplius, quando certitudinaliter tenendum est aliquid per revelationem habendum, pro eodem adipiscendo non ad sapientiores sed ad meliores -- sive sint literati sive illiterati, sive clerici sive laici, sive sint viri sive foeminae -- vel ad prophetas est rationabiliter recurrendum, quia non sapientioribus sed melioribus Deus communiter sua secreta revelat. Quod veritas ipsa testari videtur, cum dicit, Matth. 11, "Confiteor tibi Domine pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis". Hinc sanctus ille rex Iosias, ut habetur 4 Reg., 22, cum vellet per revelationem scire voluntatem Dei de verbis voluminis reperti in templo, misit ad Eldam prophetam uxorem Sellum etiam ipsos sacerdotes et peritos legis divinae, et ab ipsis sacerdotibus et peritis legis veritatem minime requisivit, licet Malachiae 2 dicatur, "Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius". Quia ex ore sacerdotis, qui scientiam et legem Dei explicite scire tenetur, requirenda est lex Dei quantum ad illa quae per exercitationem et meditationem in lege haberi possunt. Quantum ad illa autem quae per revelationem sunt habenda, ad habentes spiritum prophetiae, si qui sint, et ad sanctiores, quorum orationes sunt Deo magis acceptae, est principaliter recurrendum, nec quantum ad huismodi est necessario magis lex requirenda ex ore sacerdotis et summi pontificis quam ex ore viduae vel laici literas nescientis. Sed pro quaestione fidei terminanda in concilio generali, ad sapientiores magis literatos, sive sint meliores sive non, etiam secundum communem opinionem hominum, recurritur. Ergo non est tenendum necessario quod semper per revelationem divinam quaestio fidei terminetur.
Ex his colligitur quod non est necesse tenere semper quaestionem fidei per revelationem in generali concilio terminari, sed tenendum est, nisi contrarium reveletur miraculose a Deo, quod Deus permittit ut congregati in concilio generali, in diffiniendo questionem fidei et in aliis, secundum proprium sensum procedant, assistente sibi divina influentia generali. Et ideo conceditur quod non est impossibile concilium generale errare.
Quod adhuc iuxta praedicta tali modo probatur. Existentes in concilio generali tractantes et deliberantes ac diffinientes quaestionem fidei aut innituntur praecise revelationi divinae aut innituntur sapientiae et virtuti humanae. Primum non potest dici, quia tunc iuxta praedicta pro quaestione fidei terminanda non oporteret consulere in sacra scriptura peritos, nec volumina divina mente revolvere, nec opus esset cogitare quomodo esset quaestio fidei terminanda, sed totum esset committendum Deo, solummodo per orationem invocando ipsum qui solus potest revelare quamlibet catholicam veritatem. Quod tamen non sit quando quaestio fidei est in generali concilio terminanda, quia sapientes in concilio generali de ipsa deliberant et veritatem ex literis sacris nituntur elicere, ut iuxta scripturas divinas de ipsa diffiniant. Quod concilia generalia fecisse hactenus dignoscuntur, quia per scripturas sacras diffinierunt subortas ex scripturis fidei quaestiones. Ergo existentes in concilio generali volentes quaestionem fidei terminare non committunt totum Deo, ab ipso per solam orationem diffinitiones quaestionis fidei postulantes, sed innituntur sapientiae et virtuti humanae, quia peritiae quam habent de scripturis et per meditationem sollicitam habere possunt. Sed in omnibus quae innituntur sapientiae et virtuti humanae error poterit reperiri. Ergo existentes in concilio generali circa quaestionem fidei terminandam possunt errare.
Nec est necesse tenere quod congregati in concilio generali semper et in omnibus tractatibus suis, etiam quando tractatur de quaestione fidei terminanda, aliter dirigantur a Spiritu Sancto quam Papa quando tractat negotia cum cardinalibus in consistorio suo vel quam patriarchae seu primates aut archiepiscopi vel metropolitani quando celebrant concilia provincialia aut aliter quam episcopi et alii praelati quando de ecclesiasticis disponunt negociis, licet aliquando accidit et adhuc poterit accidere quod ad concilium generale venientes specialiter a Spiritu Sancto dirigantur et quod eis miraculose veritates aliquae revelentur et quod Deus eos miraculose ab omni errore praeservet ac diffinitionem eorum circa fidem at alia ordinata per ipsos manifestis confirmet miraculis. Sed absque operatione miraculi non est necesse tenere quod aliter aliquid reveletur a Spiritu Sancto vocatis ad concilium generale quam conciliis provincialibus et aliis congregationibus Christianorum, de quibus constat quod non sic diriguntur a Spiritu Sancto quin possint errare tam in moribus quam in fide. Ergo non est necesse asserere contrarium de omni concilio generali.
Item, illa congregatio potest errare contra fidem quae potest in negotiis male procedere et malo exitu terminari. Sed haec de concilio generali possunt contingere. Nam ut habetur 1, q. 1, c. Principatus, "difficile sit ut bono peragantur exitu quae malo sunt inchoata principio". Omnis congregatio quae malo potest inchoari principio poterit non bono exitu terminari. Concilium autem generale potest inchoari malo principio. Concilium enim generale congregandum est per papam, ut habetur dist. 17, per totum; papa autem, cum possit peccare et damnari ac contra fidem errare, mala intentione et corrupta, imo intentione aliquid diffiniendi contra catholicam veritatem, potest congregare generale concilium; igitur concilium generale malo principio et corrupta intentione congregatum malo exitu peragi potest. Et per consequens poterit contra fidem errare.
Magister Ad illam quae in promissione Christi Matthaei ultimo est fundata respondetur quod Christus futurus est cum ecclesia universali usque ad consummationem seculi, et ideo (ut dicit Rabanus, sicut allegatum est) "usque in finem seculi non sunt defuturi in mundo qui divina mansione et inhabitatione sunt digni"; ex quibus verbis Rabani colligitur quod dicta promissio Christi non debet intelligi de concilio generali, tum quia dicit "non sunt defuturi in mundo" et non dicit non sunt defuturi in concilio generali, tum quia raro concilium generale est in mundo, universalis autem ecclesia semper usque ad consummationem seculi erit in mundo. Ergo secundum Rabanum illa promissio Christi non de concilio generali sed de universali ecclesia debet intellegi, ut pie et absque dubio sit tenendum semper Spiritum Sanctum adesse universali ecclesiae. Sic etiam Hieronymus de universali ecclesia intellegit cum dicit Christum nunquam a credentibus recessurum, quia semper erunt usque ad consummationem seculi aliqui Christo credentes, sive concilium generale sit sive non sit.
Ad illam allegationem quae in Actibus 15 est fundata respondetur dupliciter, uno modo quod determinatio facta per apostolos et seniores de qua fit mentio Actuum 15 facta fuit per revelationem Spiritus Sancti miraculosam, qualis adhuc fieri possit in concilio generali. Sed non est necesse quod fiat, nec semper fuit facta, nec forte semper fiet quandocunque celebrabitur concilium generale. Nec est inconveniens dicere aliquas revelationes fuisse factas apostolis et tamen tales non fieri in omni concilio generali. Aliter dicitur quod apostoli et seniores absque revelatione Spiritus Sancti tunc facta eis ex verbis Christi quae ab ore eius audierant et ex factis eius quae viderant collegerunt determinationem illam. Viderant enim ipsum non servasse legalia multa et ceremonialia, qui et docuerat eos non esse necessarium servare eadem. Quare absque revelatione speciali poterant scire quod credentes conversi ex gentibus ad huiusmodi servanda minime tenebantur. Unde et Apostolus Paulus ante congregationem illam hoc constanter asseruit, quod non fecisset nisi certus de hoc antea extitisset. Et quamvis sibi omnes alii contradixissent ipse tamen a sua sententia minime recessisset, ipso attestante cum ait ad Galatas 1, "Licet nos aut angelus de coelo", etc.; nec tamen pertinax extitisset licet hominibus aliis restitisset, quia circa verum scienter assertum non potest pertinacia inveniri. Cum ergo dixerunt apostoli et seniores, "Visum est enim spiritui Sancto et nobis", etc., sub tali intellectu dixerunt sub quali dixit Apostolus, 1 Corinth. 12, "Nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto", quia omnia bona sunt a Spiritu Sancto, quamvis Deus in omni tali sermone non faciat novum miraculum.
Et eodem modo respondetur ad auctoritates plurimas asserentes sententialiter quod sancti patres in conciliis generalibus congregati illa quae diffinierunt statuerunt et egerunt a Spiritu Sancto inspirati fecerunt, et per consequens interpretationes quas fecerunt circa dubia fidei diffinienda eis revelatae fuerunt. Quia non ideo dicuntur a Spiritu Sancto fuisse inspirati quia ipsis tunc Spiritus Sanctus, ultra influentiam Spiritus Sancti quae ad omne opus placens Deo requiritur, aliquid modo speciali et non solito inspiravit, sed quia Spiritus Sanctus ipsos movit ad rectam diffinitionem fidei faciendam, sicut omnes movet ad quaecunque opera meritoria exercenda. Propter quod iuxta sanctorum patrum sententiam concilia generalia quae rite, iuste, sancte, canonice et catholice celebrata fuerunt sunt ab omnibus catholicis devotissime suscipienda, amplectenda et veneranda. Si tamen non fuissent catholice celebrata, quamvis omnes episcopi orbis terrae praesentes affuissent, non essent a fidelibus recipienda sed penitus respuenda. Et si quaeratur quis habet iudicare an fuerint catholice celebrata, respondetur quod, quia non diffinierunt aliquid nisi quod potest elici ex scripturis divinis, ideo periti in scripturis et habentes aliarum sufficientem intelligentiam scripturarum habent iudicare per modum firmae assertionis quod diffinita ab eis sunt catholice diffinita. Summi autem summus pontifices, si non fuerint praesentes sed tantummodo auctoritate eorum praesentibus legatis ipsorum celebrata fuerint, autentice iudicare habent quod catholice extiterint celebrata. Si autem summus pontifex praesens fuerit, sufficit quod autenticet ipsa.
Discipulus Nunquid secundum istam opinionem licet alicui cui non constat concilium generale rite et catholice celebratum fuisse negare illud quod est per idem concilium diffinitum, vel saltem dubitare?
Magister Respondetur per distinctionem, quia tua interrogatio est generalis, non specificans an concilium generale catholice diffiniat vel erronee. Quia aut concilium generale catholice diffinit aliquid esse credendum, aut erronee. Si catholice, nulli licet publice negare vel etiam publice dubitare taliter diffinitum; nulli etiam licet pertinaciter occulte vel etiam mentaliter de tali etiam diffinito dubitare, sed non tenetur, etiam quis cui constat generale concilium catholice difinisse explicite et absolute, absque omni contradictione explicita et implicita sive subintellecta credere taliter diffinitum, sed sufficit quod credat implicite. Si vero aliquid diffinitur erronee per generale concilium sive per congregationem quae a multitudine fidelium generale concilium aestimatur, ille qui nescit generale concilium sive talem congregationem errare praesumere debet pro tali concilio vel congregatione, non tamen praesumptione tam violenta quin probatio sit in contrarium admittenda, sicut praesumendum est pro sententia iudicis, quamvis in rei veritate iniusta fuerit et iniqua, donec probetur vel constet contrarium. Et ideo postquam per sacras scripturas constitit tale concilium generale errasse, sive approbetur sive reprobetur a Papa, tali generali concilio nullatenus est credendum, sed ab omnibus scientibus, etiam publice pro loco et tempore, reprobandum.
Discipulus Dic quomodo respondetur ad allegationem sequentem.
Magister Ad illam, quae constitit in hoc, quod congregatio fidelium seu concilium generale per successionem vere repraesentat congregationem apostolorum et seniorum ac reliquorum fidelium, respondetur quod sola ecclesia universalis illam congregationem perfectissime repraesentat, et illa sola sibi succedit proprie et primo, et ideo illa sola errare non potest. Concilium autem generale nequaquam perfectissime repraesentat eam nec ipsum illi primo succedit, neque successio illa quam Christus promisit cesset ex quo saepe cessat concilium generale. Imperfecte tamen et aliquo modo concedi potest quod concilium generale illam congregationem apostolorum et aliorum repraesentat et quodammodo sibi succedit, quemadmodum papa cum collegio cardinalium aliquo modo repraesentat congregationem eandem et aliquo modo succedunt: qui tamen tam in pertinentibus ad fidem quam in moribus possunt errare; et ita per repraesentationem et successionem huiusmodi probari non potest quod concilium generale errare nequit.
Discipulus Narra quomodo respondetur ad ultimam allegationem adductam ad probandum quod concilium non potest errare, quae consistit in hoc, quod frustra dedisset Christus legem salutis aeternae si eius verum intellectum quaerentibus minime revelaret.
Magister Respondetur per duplicem distinctionem, quarum prima est quod eorum quae in conciliis generalibus determinantur et determinari possunt, et similiter quae possunt esse dubia circa fidem, quaedam sunt quae ex scripturis divinis deductione infallibili possunt inferri, ita quod quamvis nec illud quod infertur nec illud (vel illa) ex quo (vel ex quibus) infertur possit (vel possint) naturali ratione esse notum (vel nota), tamen illatio potest naturaliter esse nota, cum etiam illatio falsi ex falso et falsis possit naturaliter et infallibiliter esse nota. Quaedam sunt quae ex scripturis divinis infallibili deductione inferri non possunt, quemadmodum per beatum Hieronymum beatam virginem esse corporaliter in coelo ex scripturis certitudinaliter haberi non potest, sicut etiam nec quod illi de quibus dicitur, Matth. 10, "Multa corpora sanctorum surrexerunt cum eo", etc., corporaliter ascenderint in coelum, nec quod corporaliter non ascenderint infallibiliter deduci non potest ex scripturis divinis.
Secunda est quod dubium circa fidem sive circa divina et ea quae spectant ad salutem potest esse duplex, quia aliquod est cuius notitia explicita est necessaria ad salutem, et aliquod cuius notitia explicita non est necessaria ad salutem.
Per hoc respondetur ad allegationem praedictam. Quia aut in concilio generali proponitur aliquod dubium terminandum quod ex scripturis divinis deductione infallibili et naturaliter nota, saltem sapientibus et peritis, potest inferri, aut proponitur aliquid terminandum quod taliter ex scripturis divinis inferri non potest, sed per solam revelationem divinam potest haberi; rursus, aut necessaria est fidelibus notitia illius quod proponitur in generali concilio determinandum, aut non est necessaria fidelibus. Si illud quod proponitur diffiniendum in concilio generali potest infallibili deductione ex scripturis divinis inferri, et notitia eius est necessaria fidelibus, non exclusa oratione et aliis operibus bonis debent sapientes in concilio generali congregati diligentissime scrutari scripturas sacras, exemplo illorum de quibus dicitur Actor. 17, "Susceperunt verbum cum aviditate, quotidie scrutantes scripturas". Si haec ita se habeant, quia concilium generale et quilibet catholicus, ne tentare Dominum videatur, cum aliquid sibi incumbit agendum, debet facere quicquid rationabiliter et provide potest, exemplo Abrahae, qui, secundum August. in quaestionibus Genesis, et habetur 22, q. 2, c. Quaeritur, cum ingrederetur Aegyptum, timens propter pulchritudinem uxoris Aegytios, quod potuit, fecit, quod non potuit, Deo commisit, in quem speravit.
Magister Respondetur quod cum accipiunt frustra dedisset Christus legem salutis aeternae si eius verum intellectum, et quem credere fidelibus est necessarium ad salutem, non aperiret eisdem hunc quaerentibus et pro ipso invocantibus simul, sed circa ipsum fidelium pluralitatem errare sineret, si per "pluritatem fidelium", hoc est Christianiorum recte credentium, intelligant totam ecclesiam seu congregationem fidelium, loquendo de vero intellectu cuiuscunque contenti in lege divina qui est "necessarius ad salutem" (secundum quod verba eorum praetendunt) et de apertione talis intellectus per scripturas vel revelationem congregatis in concilio generali sive aliis qui essent extra concilium generale (nam et quando celebratur concilium generale et quando non celebratur multa necessaria ad salutem aperiuntur vel aperiri possunt tam per scripturas quam per revelationem miraculosam illis qui non sunt in concilio generali, per quos ad existentes in concilio generali poterunt pervenire, si digni extiterint vel fuerit necessarium Christiano populo ad salutem), ita ex hoc probari non potest quod necesse sit credere determinationes conciliorum generalium in sensibus scripturae dubiis a Spiritu Sancto suae veritatis originem sumere modo quo scripturae divinae eius sunt scriptoribus inspiratae:
Tum quia intellectus legis necessarius ad salutem potest aliis aperiri, vel per scripturas vel per miraculosam operationem (quod non debet mirabile vel incredibile reputari, cum plures saepe sapientiores et meliores non conveniant ad concilium generale quam sint ibi congregati possitque generale concilium intentione corrupta vocari); et etiam, quamvis intentione recta fuerit congregatum, poterit tamen non rite postea celebrari, cum ibi congregati non sint nec in fide nec in gratia et bonis moribus confirmati, sed forte aliquando vel omnes vel plures fuerunt aut esse poterunt peccatis gravibus involuti. Et ideo lex Christi non est inutilis nec in hominum tradita perniciem, quia sive verus intellectus ipsius reveletur vel aliter manifestetur existentibus in concilio generali, sive non venientibus ad idem concilium generale, utilis poterit esse ad salutem aeternam ipsam pie quaerentibus atque recte. Multa enim quo ad intellectum legis divinae revelavit Deus et in modis aliis manifestavit peritis viris et sanctis et imperitis qui ad generale concilium minime convenerunt (et non solum quia non celebrabatur generale concilium sed in tempore concilii generalis), et adhuc potens est Deus facere idem.
Tum quia intellectus legis ad multa potest aperiri per considerationem scripturarum absque hoc, quod Spiritus Sanctus modo speciali aperiat quibuscunque intellectum ipsarum.
Tum quia in concilio generali multa dubia circa fidem declarari possunt quae non sunt necessaria ad salutem.
Tum quia ostensum est prius quod concilium generale, seu quod concilium generale a maiori parte Christianorum putatur, potest errare contra fidem.
Si vero taliter opinantes per "pluralitatem fidelium" intelligant maiorem partem fidelium sive Christianorum, et per intellectum legis intelligant absque omni exceptione intellectum cuiuscunque contenti in lege divina, et intelligant loqui de quaerentibus intellectum ipsum pro omni tempore quotiesque quaesierint huiusmodi intellectum et pro ipso invocaverint, multipliciter errant:
Primo, quia non frustra esset lex salutis aeternae data a Christo quamvis maior pars fidelium, imo omnes praeter paucissimos vel praeter unum, errarent, non damnabiliter sed execrabiliter, circa ipsum, etiam circa intellectum qui est necessarius ad salutem. Nec esset frustra data lex licet omnes Christiani praeter paucos vel unum damnabiliter errarent circa ipsum, quia tota fides Christiana absque hoc, quod frustra esset data lex salutis aeternae, in uno solo posset salvari, quemadmodum in triduo tota fides in sola matre Redemptoris nostri permansit.
Secundo, quia multa sunt contenta in scripturis divinis quorum verus intellectus primus et literalis non est omni tempore necessarium ad salutem, quamvis ab existentibus in concilio generali quaeratur solutio tam per meditationem vehementem in scripturis quam per orationem ita ut ipsum omnino diffinire proponant. Non est necessarium credere quod Deus aperiat ipsis per scripturas vel per revelationem miraculosam huiusmodi verum intellectum, quia quamvis Deus non deficiat ecclesiae suae (scilicet congregationi fidelium) in necessariis, tamen non semper praebet se ad illa quae non sunt necessaria ad salutem, sine quibus potest esse salus, quamvis ipsa nitantur precibus continuis impetrare.
Return to Home Page